monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 52, 10
Multi aedificant parietes, et columnas ecclesiae substruunt: marmora nitent, auro splendent laquearia, gemmis altare distinguitur, et ministrorum Christi nulla electio est. Neque vero mihi aliquis opponat, dives in Iudaea Templum, mensam, lucernas, thuribula, patellas, scyphos, mortariola, et caetera ex auro fabrefacta . Tunc haec probabantur a Domino, quando Sacerdotes hostias immolabant, et sanguis pecudum erat redemptio peccatorum. Quanquam haec omnia praecesserint in figura: 'Scripta sunt autem propter nos, in quos fines saeculorum devenerunt' . Nunc vero cum paupertatem domus suae pauper Dominus dedicarit, COGITEMUS crucem eius, et divitias lutum putabimus. Quid miramur, quod Christus vocat iniquum mammona? Quid suspicimus et amamus, quod Petrus se non habere, gloriose testatur? . Alioqui si tantum litteram sequimur, et in auro atque divitiis simplex nos delectat historia, cum auro observemus et caetera. Ducant Pontifices Christi, uxores virgines: quamvis bonae mentis sit qui cicatricem habuerit, et deformis est, privetur Sacerdotio: lepra corporis, animae vitiis praeferatur. Crescamus et multiplicemur, et repleamus terram: nec immolemus agnum, nec mysticum Pascha celebremus, quia haec absque Templo fieri lege prohibentur. Figamus septimo mense tabernaculum, et solemne ieiunium buccina concrepemus. Quod si haec omnia spiritualibus spiritualia comparantes, scientesque cum Paulo, quod lex spiritualis est , et David verba cantantis : 'Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua' , sic intelligimus, ut Dominus quoque noster intellexit, et interpretatus est sabbatum: aut aurum repudiemus cum caeteris superstitionibus Iudaeorum: aut, si aurum placet, placeant et Iudaei, quos cum auro, aut probare nobis necesse est, aut damnare.